previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis vineis habilis. Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat. Ea pullam terram et resolutam desiderat; sabulonem umidum vel refractum tofum non respuit; opaco et septentrionali clivo laetatur;spissum solum et [2] rubricosum 1reformidat. Seritur ab Novembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis. Nuces 2in ordinem semipedalibus; ordines autem quinum pedum spatiis 3 4 5 6 7 8 9 10 11 [p. 458] dirimuntur. In altitudinem dodrantis castanea de-pressis sulcis committitur. Qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam complanentur, breves harundines ab latere castanearum panguntur, ut per hos sationis [3] indices tutius fodi et runcari possint. Simul atque semina stilaverint, 12etiam bima transferri queunt, intervelluntur, ac bini pedes arbusculis vacui relinquuntur, ne densitas plantas emaciet. Spissius 13autem propter varios casus deponitur: nam interdum priusquam enascatur, aut siccitatibus nux inarescit, aut aquarum abundantia putrescit; interdum subterraneis animalibus sicuti muribus 14et talpis infestatur. Propter quae saepe novella castaneta15calvescunt; atque ubi frequentanda sunt, melius ex vicino, si competit, mergi more pertica declinata [4] propagatur, quam exempta reseritur. Haec enim velut immota sua sede vehementer germinat; at quae radicibus exempta et deposita est, biennio reformidat. Propter quod compertum est commodius nucibus quam viviradicibus eiusmodi silvas institui. Spatia huiusce sationis, quae supra scripta sunt, capita castanearum recipiunt MMDCCCLXXX, cuius summae, sicut ait Atticus, ex facili iugera singula praebebunt statuminum duodena milia. Etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas 16plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas 17ridicas sumministrant; quod genus fissilis adminiculi 18 19 20 21 22 23 [p. 460] [5] manet diutius quam teres palus. Cultus idem est positionis fossionisque 24qui vineae. Supputari debet bima, quin etiam trima; nam bis ferro repetenda est veris 25principio, ut incitetur eius proceritas. Potest etiam quercus simili ratione seri; verum biennio tardius quam castanea deciditur. Propter quod ratio postulat tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt. [6] Haec de vineis Italicis vinearumque instrumentis, quantum reor, non inutiliter et abunde disseruit mox agricolarum provincialium vineaticos nec minus nostratis et Gallici arbusti cultus traditurus. 26 27 [p. 462]

1

2

3 dirarari SA, Sobel: disrarari aM, ei vulgo: disrari c.

4 castrationem M, Ald., Gesn.: stipationem SAac, vett, edd., Schn., Sobel.

5 refectio SAaM, Sobel: refodio c: resectio edd.

6 velut indices calami SAac: indices velut calami M: calami velut indices vulgo.

7 conficitur Aac: conficitur compescitur M.

8 salicis SAa: salicti cM, edd.

9 neque SA, Schn.

10 solum et rubricosum om. 8A: et rubricosum om. a.

11 nucē SA: nucem cM: crucem a.

12

13

14

15

16

17

18 stilaverint Schn.: stillaverint SAa, et plerique: distillaverit c: destilaverunt M.

19 ipsius SAa: spissus c. Deinde semen post autem add. vulgo, om. codd.

20 sicuti muribus om. SA.

21 castanieta SAac.

22 quadripedas SAc.

23 vi fluvias SA: bifluvias a.

24

25

26 fossionis positionisque vulgo, sed inclusit Schn.: positionis qui SAc: positionis fossionis qui a: fossionis qui M.

27 verni SAacM.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: